Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 27


aliquod in rebus precessit, sed talis causa que eadem sit principium
sine principio et finis sine fine; non causa efficiens que sit effecta ut pater
filii, sed causa efficiens super omnem efficientiam que sit infecta. Ergo
Deus laudandus est, ut qui sit omnium, tam eorum que sunt quam eorum
quibus sunt, causa sine causa.
Et principium. Non temporis attestatione vel incoatione principium,
sed sine tempore eterna mora eternum principium laude dignum est.
Et essentia. Non ea que sit totam esse sed non tota esse, ut genus
ad suam speciem; nec ea que sit totum esse sed non tota esse, ut platonitas
ad Platonem; nec ea que sit totum, esse et tota esse, sed ex
suis partibus sistat, ut species omnium individuorum; sed talis essentia
que sit tota esse et totum esse simplex, et ab omnibus, que possunt
inesse substantialiter et adesse accidentaliter, solitaria.
Et vita. Non ea que secundum philosophos vocatur ydea, id est
forma exemplaris, ex qua IIIIor sincere substantie, ignis aeris aque ac
terre, vivunt in opifice omnium, que non eterna sed coeterna est et creata,
ut autumant; nec ea quam dicunt animam mundi, unde Virgilius «spiritus
intus alit»; nec ea que tribus potentiis creatis, sensibilitate rationalitate
et intellectualitate, congaudet, ut anima hominis: sed talis
que sit vita super omnem vitam et vita eterna.
Sed et ita laudandus est Deus, ut qui est et revocatio et resurrectio
ab eo.
Nam peccatores homines cum a Deo per contemptum et peccatorum
illuviem tenebriferam recidunt, revocati per eius misericordie
gratiam resurgunt, quia cor impenitens et obduratum non habuerunt.
Demones vero, quia ita sunt obstinati per malitiam ut numquam possint
velle bonum, nec revocantur ab eo nec resurgunt, ideoque illorum nec
revocatio nec resurrectio nuncupatur. Revocantur ergo peccatores a
Domino de informitate ad incorruptibile. Informes sumus cum peccamus,
quia in bono nostre nature corrumpimur, in quo formati et creati fueramus.
Corruptio namque, quia omnem integritatis adimit formam, iure
deformat, unde peccatores, quia corrupti sunt, deformes vocantur. Deus
ergo iuste non solum “revocans” sed et “revocatio” dicitur, quia peccator
de sua perniciosa informitate ad integritatis incorruptibile, id est
ad formam vite perhennis, ab ipso revocatur.
Quomodo vero ad incorruptibile revocentur subponit aliam periochen

Torna all'inizio