2. Si dicatur, quod aliquis est reus poenae, non solum quia hoc facit, sed indifferenter
quia hoc facit vel quia hoc fecit; contra. Manente causa, manet effectus.
Sed ex quo aliquis actum peccati fecit, non potest illud non fecisse; quia ut
quod praeteritum est non fuerit, etiam nec Deus facere potest, ut in 1 libro dictum
est, dist. 24, quaest. 2, art. 2. Ergo nunquam aliquis a reatu culpae absolvi
posset.
3. Si dicatur, quod reatus manet post actum propter effectum quem actus in
subiecto relinquit, qui removeri potest; contra. Effectus relictus ex actu, est
dispositio habitus. Sed propter neutrum istorum homo reus poenae tenetur,
quia homo a reatu poenae absolvitur adhuc dispositione ad peccatum per
consuetudinem inducta in eo manente: et similiter quandoque dispositio et
habitus tollitur; et tamen reatus remanet, ut quando aliquis per avaritiam peccans,
habitum avaritiae acquirit, qui postmodum habitus corrumpitur in eodem
per prodigalitatis actus, ex quibus habitus contrarius generatur, etiam sine hoc
quod gratia interveniat, quae reatum solvit. Ergo non potest dici, quod propter
effectum relictum ex actu, reatus post actum remaneat.
4. Si dicatur, quod non manet reatus post actum propter effectum praedictum,
sed propter maculam; contra. Macula illa si non sit dispositio vel habitus, nihil
aliud potest esse quam gratiae privatio. Sed privatio gratiae communis est
omnibus peccatis mortalibus. Ergo ex omnibus mortalibus manet una macula,
et ita unus reatus; quod falsum est.
5. Praeterea, infusa gratia, cessat gratiae privatio. Sed adhuc tamen aliquis
reatus manet, quo homo ad poenam saltem temporalem obligatur. Ergo non
videtur quod per privationem gratiae reatus post actum remaneat.
SED CONTRA, nullus punitur iuste nisi ad poenam obligatus. Sed peccatores iuste
puniuntur, postquam actu non peccant. Ergo sunt obligati ad poenam: ergo est
in eis reatus, qui nihil aliud est quam obligatio ad poenam.
Praeterea, sicut se habet actus virtutis ad praemium, ita se habet peccati actus
ad poenam. Sed transeunte actu virtutis, adhuc manet meritum praemii. Ergo
transeunte actu peccati, adhuc manet reatus poenae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod reatus dicitur secundum quod aliquis est reus poenae;
et ideo proprie reatus nihil est aliud quam obligatio ad poenam: et quia
haec obligatio quodammodo est media inter culpam et poenam, ex eo quod
propter culpam aliquis ad poenam obligatur; ideo nomen medii transumitur ad
extrema, ut interdum ipsa culpa, vel etiam poena, reatus dicatur, ut in littera
dicitur. Cum autem poena sit medicina quaedam, ut Philosophus in 2 Ethic.
dicit, et medicina non detur nisi contra defectum aliquem; oportet quod ad poenam
aliquis pro aliquo defectu obligetur: non quod ille defectus semper sanetur
|
|