2. Praeterea, peccare ex industria vel certa malitia, est peccare ex electione, ut
dictum est. Sed unusquisque habens habitum vitiosum, ex electione peccat, ut
ex 7 Ethic. patet, ubi distinguit intemperatum contra incontinentem: quorum
primus habens habitum per electionem peccat, secundus per passionem. Ergo
peccare ex habitu est peccare ex certa malitia, quod est peccatum in Spiritum
Sanctum. Sed peccatum ex habitu procedens non nominat determinatum genus
peccati. Ergo nec peccatum in Spiritum Sanctum.
3. Praeterea, in littera assignantur diversae species peccati in Spiritum
Sanctum, ut desperatio, obstinatio, et multa huiusmodi. Sed ista se habent ad
omne genus peccati: quia nullum genus peccati est quod interdum ex desperatione
oriri non possit, et sic de aliis. Ergo peccatum in Spiritum Sanctum non
est determinatum genus peccati.
4. Praeterea, peccatum in Spiritum Sanctum dicitur quod est contra appropriatum
Spiritui Sancto. Sed omne peccatum mortale contrariatur gratiae, quae
appropriatur Spiritui Sancto. Ergo omne peccatum mortale debet dici in
Spiritum Sanctum.
5. Praeterea, mors animae est, ut Augustinus dicit
separatio animae a Deo. Sed quodlibet peccatum mortale
separat animam a Deo. Ergo quodlibet mortale est ducens ad mortem. Sed peccatum
ad mortem est peccatum in Spiritum Sanctum, ut Magister dicit. Ergo
quodlibet mortale est peccatum in Spiritum Sanctum.
SED CONTRA, quodlibet genus peccati distinguitur ab aliis generibus. Sed peccatum
in Spiritum Sanctum, est quoddam genus peccati gravius ceteris, ut
Magister dicit. Ergo est determinatum et distinctum ab aliis.
Praeterea, peccatum in Spiritum Sanctum, cum sit irremissibile, distinguitur ab
aliis quae remissibilia sunt, secundum remissibile et irremissibile. Sed istae differentiae
sunt maxime distantes. Ergo multo magis distincta genera peccatorum
facient quam aliquae aliae peccatorum differentiae.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, ut supra dictum est, peccatum
in Spiritum Sanctum dicitur quod est ex certa malitia vel industria sive electione,
quod idem est. Quod autem aliquis ex certa deliberatione actum peccati eligat,
non impulsus aliqua passione, potest contingere dupliciter. Aut per positionem
alicuius in eligente, per quod inclinatur in talem actum, sicut in sibi similem;
sic enim omnis habens habitum vel peccati vel virtutis inclinatur in actus
similes suis habitibus, quia naturalis appetitus rei est in id quod sibi simile est;
et hoc modo quicumque habet habitum intemperantiae, eligit actum intemperantiae,
et sic de aliis peccatis.
|
|