IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 1
DIVISIO TEXTUS
Postquam Magister in duobus praecedentibus libris determinavit de rebus divinis
secundum exitum a principio, in hoc libro incipit determinare de rebus quae
dicuntur divinae, secundum reditum in finem, scilicet Deum; unde dividitur
haec pars in duas partes: in prima determinat istum reditum in finem ex parte
reducentium; in secunda quantum ad ea quae exiguntur ex parte reductorum,
scilicet sacramenta, quae ad gratiam disponunt: et hoc in 4 libro.
Prima dividitur in duas partes: in prima determinat de reducente effective, scilicet
de Deo incarnato; in secunda de reducentibus formaliter, ut sunt virtutes et
dona, 23 dist.: «Cum vero supra perhibitum sit Christum plenum gratia fuisse,
non est supervacuum inquirere, utrum fidem et spem, sicut caritatem habuerit».
Prima dividitur in duas partes: in prima determinat de divina Incarnatione; in
secunda prosequitur conditiones ipsius Dei incarnati, dist. 6: «Ex praemissis
autem emergit quaestio plurimum continens utilitatis».
Prima dividitur in tres partes: in prima determinat de Incarnatione ex parte
assumentis carnem, quis sit; in secunda ex parte assumpti, quid sit, dist. 2: «Et
quia in homine tota humana natura corrupta erat, totam assumpsit»; in tertia
ex parte utriusque, cuiusmodi sit, dist. 5: «Praeterea inquiri oportet quid
horum potius concedendum sit». Prima dividitur in tres partes: in prima ostendit
per auctoritatem apostoli, quae sit persona assumens, quia Filius; in secunda
inquirit rationem, quare potius Filius quam alia persona, ibi: «Diligenter
vero annotandum est, quare Filius, non Pater vel Spiritus Sanctus, incarnatus
est; in tertia excludit obiectionem, ibi: Sed forte aliqui dicent».
«Diligenter vero annotandum est» etc. Hic assignat rationem quare persona
Filii carnem assumpsit; et dividitur in duas partes: in prima dicit, quod magis
congruum fuit Filium incarnari quam Patrem aut Spiritum Sanctum; in secunda
inquirit, utrum possibile fuerit Patrem aut Spiritum Sanctum incarnari, ibi:
«Si vero quaeritur, utrum Pater vel Spiritus Sanctus incarnari potuerit, vel
etiam modo possit: sane responderi potest, et potuisse olim et posse nunc carnem
sumere». Circa primum assignat tres rationes, quare Filius carnem assumpsit:
quarum prima sumitur ex appropriato Filii, quod est sapientia; secunda ex
origine ipsius, quia est ab alio, ibi: «Ideo est Filius»; tertio ex proprio ipsius,
quia Filius est, ibi: «Quod ideo factum est ut qui erat in Divinitate Dei Filius,
in humanitate fieret hominis Filius».
|
|