est longa verborum continuatio, quoniam auditoris offendit aures
et spiritum oratoris. (9) Nos quoque addimus quod 'm' littera,
crebris illisa vocalibus, est ingrata, ut: 'Bonum agrum emimus'.
(10) Similiter sillaba in qua prima pars desinit minus apte
inchoat subsequentem, ut: 'Error Romuli'. (11) Quod in 'l',
'n', 'r', 's', 'x' etiam observamus, ut: 'Sol lucet', 'Carmen nitet',
'Moror rure', 'Sedulus studeo', 'Rex Xenophon'. (12) Eadem
surgit difficultas quando post dictionem desinentem in 's', antecedente
alia consonante, sequitur dictio que ab 'f' incipit vel
ab 'i' vel ab 'u' similiter consonante, ut: 'Parens fratris', 'Arrons
iudex', 'Stans vobiscum'. (13) Et si etiam alia consonans non
precedat, videtur tamen ibi surgere difficultas, ut: 'Matris
Iuli', 'Fratris vestri', 'Dulcis filius'. (14) Adhuc sciendum quod
in compositione prosaica est metrica species evitanda et presertim
ne clausula sine dactilo terminetur, ut: 'Oderat ille bonos'.
(15) Similiter est rithmica species fugienda, ut si dicam: 'Debetis
laborare ut possim quod desidero impetrare'.
(16) Multa tamen possunt, de lege cursus, vitia prenotata
commendabiliter substinert quia non cunta necessitatem inducunt
|
|