in civitate ultra Tiberim se nolle vel non debere ei hoc facere 
pretenderunt; sed maxima superbia commoti ex hac parte 
Tyberis per pontem, qui est supra ipsum flumen in Isolella, 
cum armis ad bellum faciendum preparati ipsi imperatori 
obviam venerant. Imperator vero cum eius exercitu, ut eos 
sic omnes, equites et pedites, armatos ad bellum venientes 
prospexit, omnes suos ad arma accipienda festinare precepit. 
Qui eum arma festinanter accepissent, omnes in bello prosiluerunt 
ac cum ipsis Romanis fortiter se commiscuerunt. 
Imperator itaque cum Teutonicis aliique etiam omnes, qui 
cum eo in eius exercitu fuerant, acriter cum Romanis dimicantes, 
multis etiam ab utraque parte in campo interfectis 
multisque vulneratis plerisque etiam ex equis deiectis, tandem 
Romani vim imperatoris eiusque exercitus sustinere non 
valentes terga ad fugiendum verterunt. Imperator vero cum 
suo exercitu eos acriter persequens et multos in ipsa fuga vivos 
capiens multosque etiam interficiens usque in Tyberim eos 
fugare non cessavit. Romami autem cum ad Tiberis fluvium 
pervenissent, multa milia ex eis cum armis, alii vero sine 
armis in ipso flumine se precipitanter proiecerunt; ex 
quibus maxima copia necata est. Multique etiam ex his, qui
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
 
  |