prudentiam: sed habens perfectam prudentiam,
habet omnem virtutem: ergo habens aliquam virtutem,
habet omnem virtutem. Sic ergo virtutes et prudentia
sunt connexae: quia nullus est bonus per virtutes morales,
nisi sit prudens. Nam cum virtus moralis sit habitus bonus,
et electivus, et perficiat habentem, et opus suum bonum
reddat: cum ad bene eligere, et ad bonum opus, sufficiat
proponere bonum finem, nisi per bonam viam eatur
in finem illum, virtus moralis per quam nobis proponimus
bonum finem, non potest esse sine prudentia per
quam recte tendimus in finem illum. Sic et prudentia
esse non potest sine virtute morali. Differt enim prudentia,
et industria, quam Philosophus appellat Denoteta. Ille
enim dicitur Denos, et industris, qui proposito quocunque
sine inveniat vias, ut citius consequatur sinem illum:
propter quem temperati, et vitiosi possunt industres, et
***, si sciant excogitare vias, per quas consequantur
venerea et turpia, quae sibi proponunt ut fines. Prudens
tamen nullus dicitur, nisi ad bonum finem inveniat bonas
vias. Non est ergo prudentia, quae invenit bonas vias ad
bonum finem sine virtutibus moralibus, per quas nobis
proponimus bonum finem. Sed dicet aliquis virtutem
moralem non posse esse sine prudentia, nec econverso, ita
quod omnis bonus est prudens, et econverso: non tamen
oportet quod habens perfecte unam virtutem moralem,
habeat omnes virtutes morales. Potest enim quis habere
perfecte temperantiam, et habere prudentiam, ut deseruit
temperantiae: non tamen habebit virtutes alia, nec habebit
prudentiam, ut deseruit virtutibus illis. Erit ergo ille
perfecte temperatus, non tamen erit fortis. sed timidus
nec erit largus, sed avarus. Sed hoc stare non potest.
nullus enim potest esse perfecte temperatus, nisi sit fortis
et largus, et nisi habeat virtutes alias, non potest autem
aliquis habere aliquam virtutem, nisi habeat omnes virtutes.
Nam ille est temperatus perfecte, qui nullo modo
|
|