potentiam liberi arbitrii impleret ut in contrarium flecti non posset, non quidem
tollendo naturam libero arbitrio, sed defectum; sicut materia caeli ex eo quod
subsistit formae quae omnem privationem ab ea excludit, non est in potentia ad
corruptionem. Sed in tertia exaltatione eius per gratiam perfectam in gloriam
transeuntem fini coniuncta est, ex quo perfecta immobilitas causatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod in prima sanctificatione
consecuta est immunitatem a peccato, non per gratiam confirmantem, sed per
ligationem fomitis ad malum inclinantis, et per custodiam divinae providentiae,
sine qua, etiam fomite omnino extincto, peccare potuisset, sicut et Adam peccavit,
nisi esset in ea gratia consummata.
Ad secundum dicendum, quod potentia peccandi aufertur dupliciter. Vel per hoc
quod liberum arbitrium ultimo fini coniungitur, qui ipsum superimplet, ut nullus
defectus in eo remaneat; et hoc fit per gloriam; unde in nullo puro viatore sic
peccandi potentia solvitur, ut cum ablatione potentiae peccandi tollatur potentia
moriendi, nisi in Christo, in quo dispensative remansit, ad opus redemptionis
complendum. Alio modo aufertur per hoc quod gratia tanta infunditur, quae
omnem defectum tollat; et sic in beata Virgine, quando concepit Dei filium,
ablata est peccandi potentia, quamvis in statu viae ipsa Virgo remaneret.
Ad tertium dicendum, quod si per impossibile ponatur, beatam Virginem post
secundam sanctificationem alium filium ex carnali copula concepisse, ille filius
peccatum originale habuisset, non ex parte matris, sed ex parte patris. Si vero
ponatur illum patrem pari modo sanctificatum fuisse sicut beata Virgo in sanctificatione
secunda, ille filius peccatum originale non habuisset. Vel dicendum
secundum aliam opinionem, quod neque in secunda sanctificatione fomes remotus
fuit a beata Virgine secundum quod est infectio naturae. Neque hoc prohibet
confirmationem eius in bono: fomes enim confirmationi opponitur secundum
quod est vitium personae, ad concupiscentiam actualem inclinans.
|
|