| Solutiones
 Solutio I
 Respondeo dicendum, quod motus naturalis dicitur cuius principium est natura.
 Natura autem dicitur dupliciter: scilicet de forma quae est principium activum
 motus, et de materia quae est principium passivum. Secundum hoc igitur dicitur
 aliquis motus dupliciter naturalis. Uno modo quia in eo quod movetur est principium
 activum motus; et sic corpora gravia et levia moventur naturaliter. Alio
 modo quia in eo quod movetur, est dispositio naturalis, per quam aliquid est
 mobile ab aliquo movente; et hoc contingit dupliciter. Quia vel inest ista aptitudo
 ad hoc quod moveatur ab illo movente cum inclinatione ad contrarium motum,
 sicut est in corpore animalis; et tunc motus ille dicitur violentus quantum ad
 naturam corporis, inquantum est corpus; naturalis autem quantum ad naturam
 corporis, inquantum est animatum, ut dicit Philosophus.
 Aut non est aptitudo ad contrarium inclinans, sicut patet in motu caelestium,
 quae moventur a substantia separata, et tamen dicuntur moveri naturaliter, ut
 dicit Commentator in 1 Caeli et Mund.. Hoc modo motus ascensionis
 Christi fuit naturalis: quia cum corpus glorificatum sit omnino subiectum animae,
 non potest esse aliqua inclinatio ad contrarium eius quod anima vult;
 unde removetur in eo inclinatio gravitatis et levitatis repugnans voluntati, sicut
 inclinatio calidi et frigidi, quae est ad mutuam corruptionem.
 Quidam autem dicunt, quod fuit etiam motus naturalis ex hoc quod principium
 activum fuit in corporis natura, sicut in motu gravium et levium: quia in corpore
 glorificato regnat natura caeli empyrei, quae est de compositione corporis
 humani: quod est impossibile. Quia si aliquid de caelo empyreo esset pars corporis
 nostri, oporteret quod esset commixtum elementis; alias esset distinctum
 ab eis, et non esset pars, quia non esset unum, nisi aggregatione. Praeterea, si
 esset pars, non inclinaret ad motum rectum sed ad nullum: quia de natura caeli
 empyrei non est quod moveatur nisi ad motum circularem qui est naturalis
 quintae essentiae.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod ferebatur quidem ab Angelis in obsequium
 dignitatis, non in adiutorium necessitatis; sicut reges etiam feruntur et
 Episcopi: unde non sequitur quod fuerit motus violentus.
 Ad secundum dicendum, quod motus ille non est naturalis corpori inquantum
 corpus, sed inquantum instrumentum animae glorificatae, per quam tollebatur
 inclinatio qualitatum contrariarum ad actiones et motus suos.
 Ad tertium dicendum, quod hoc intelligitur de corporibus quamdiu sunt in statu
 generationis et corruptionis, et non de corporibus gloriosis.
 Ad quartum dicendum, quod ille locus est peregrinus carni inquantum est caro,
 non autem inquantum est instrumentum animae gloriosae.
 | 
 |