Iohannes Bonandree: Brevis introductio ad dictamen

Pag 9


cum singularum premissarum nominibus dignitatum. Nam cum omnis
potestas a domino Deo sit et 'omne datum optimum et omne donum
perfectum desursum descendens sit a Patre luminum', hec descriptio
Dei gratia quorundam iudicio tam recipientibus quam mittentibus
convenire videtur. Quis enim potest recipienti plus honoris
conferre quam eius dignitatis promotionem dicere a divina gratia
emanasse? Alii vero, quorum hodie sententia plus servatur, verbo
inherentes Apostoli, quod quicquid erat Dei gratia fatebatur, hanc descriptionem
Dei gratia mittentibus dumtaxat ascribunt, dignissimo
vel benemerito
nomini recipientis adiecto. Satis enim videtur mittenti
sufficere humiliare se ipsum et recognoscere donum Dei. Loco autem
huius verbi Dei gratia predicti prelati, cum domino Pape scribunt, dicunt
divina permissione vel miseratione. Abbates vero non mitrati

90




95




100

Torna all'inizio