Ipso denique tempore collata est huic monasterio quędam res 
territorii Sabinensis modiorum quatuor in rivo Cavalli. quidam 
quoque Ascharus filius Adammonis optulit huic monasterio 
res suas ducatus Spoletani territorii Teramnani ubi dicitur Histrianus 
et Campus Lanius: a primo latere fiuvius Teramnanus, 
venientes in Tesinum quod est secundum latus, deinde ad Sanctum 
Petrum in Ponticello quod est tertium latus, esinde in Mozanum 
et in lacum Histriani quod est quartum latus,  et in flumen 
Teramnanum, idest primum latus, omnia in integrum cum castello, 
casalinis, sanctis atque cellis. 
Anno autem millesimo et quinquagesimo secundo incarnationis 
Dominicę quidam Martinus pręsbyter religiosus optulit huic monasterio, 
conscntiente sibi Rainerio filio Crescentii advocato suo, 
per cartulam donationis res cuiusdam Iohannis qui vocatur Tinto, 
et Liotonis filii cius, et Gervisę uxoris Tintonis, et Hittę relictę 
quondam Liotonis, pro anima sua et ipsorum virorum eorumque 
coniugum, quas idem ipsi pro animabus suis illi tradiderant. Idest 
terram et castellum Pharę cum omni pertinentia territorii Sabinensis: 
a primo latere Riana, a secundo flumen Currisium, a tertio 
res huius monasterii, a quarto pertinentia Ponticelli, et venientes 
in furcam Iohannis de Dominico et in cacumen montium et recte 
in Rianam. sed et idem Tinto per suę cartulam donationis 
concessit huic monasterio et confirmavit terram et montem qui 
Butio vocatur cum eodem castello Fa+re et omnibus ipsius montis 
et castelli pertinentiis . in pertinentia quoque Salisani comparavit 
prędictus domnus abbas Berardus quasdam res prętio 
solidorum .XII. ipsumque castellum Salisanum acquisivit per 
commutationem a Baroniscis cum eius pertinentiis. in Serrano 
autem acquisivit res Donati pręsbyteri. et a Stephano 
abbate Sancti Andreę apostoli recepit per commutationem quasdam 
res in Cęsa Arnonis cum podio de Palumba et aquimolis, 
insuper collem de Gaza, et Musinianum, et Cavam Altam: a via
  |  
  |