Papias: Ars Grammatica

Pag 22


7. DE SILLABA

1 Sillaba est consequens comprehensio litterarum, uel uox litteralis,
que sub uno accentu et spiritu profertur. 2 Que incipiens a
singulis uccalibus ultra VI litteras non progreditur, ut "a", "e", "i",
"o", "u", "ab", "ars", "mars", "stans", "stirps". 3 Nulla sillaba tres uocales
habet. 4 Sillaba potest incipere a quacumque littera et in uocalem
desinere quacumque littera sequente. 5 In consonantem
uero non desinit, nisi sequens a consonante incipiat, nisi in compositis,
"perago", "alteruter". 6 B igitur finit antecedentem sillabam
altera b sequente, ut "gibbus", "subbibo"; sequente uero c in
compositis, uel mutatur in eandem, uel sumit s , ut "occido",
"abscedo", "obscurus"; f sequente in eandem conuertitur, uel in u
uocalem causa differentie, ut "officio", "aufero"; g quoque sequente
in eam transit, ut "suggero"; m etiam, ut "summitto" ("omitto"
tamen correpta o pro "ommitto" dicitur); p sequente idem patitur,
ut "suppono"; r quoque sequente in eam uertitur, ut "arripio",
"surripio" (nisi "abrogo", "abrado", causa differentie); aliis autem

Torna all'inizio