Solutio
Respondeo dicendum, quod hanc quaestionem Augustinus movet, 1 super Gen.
Ad litteram, et indeterminatam relinquit, eo quod de his quae pertinent
ad Angelos, pauca voluit asserendo tradere. Sed postmodum Gregorius
expresse determinat, quod fuit altior ceteris, non
solum peccantibus sed etiam stantibus, cui consentit communis sententia: quae
quidem probabilis est tum propter multas auctoritates .quae hoc figurative
exprimere videntur: tum etiam ex hoc quod non est probabile creatoris aequalitatem
aliquo modo illum spiritum appetiisse qui etiam alteri creaturae subiectus
erat. Unde oportet quod ille qui hoc appetiit, ceteris fuerit altior.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod dona inferiorum ordinum, quibus nominantur,
sunt etiam in superioribus ordinibus eminenter; unde superior ordo nomine
inferioris nominari potest; et ideo dico, quod Angelus ille non dicitur Cherub
quia de ordine Cherubim fuerit, sed magis de ordine Seraphim. Dicitur autem
Cherub ad exprimendum qualitatem culpae: quia enim per elationis vitium
cecidit, ideo a scientia nominatur, quam nomen Cherub designat; de qua dicit
apostolus, 1 Corinth. 8, 1: «Scientia inflat».
Ad secundum dicendum, quod secundum quosdam, Damascenus loquitur recitando
opinionem quorundam, et non veritatem asserendo. Vel dicendum, quod
quamvis inferiorum ordinum sit praeferri terrestribus secundum hoc quod operationes
immediate exequuntur, tamen etiam illi qui sunt superiores, terrestribus
praesunt in hoc quod inferiores illuminant, et eorum actus dirigunt.
Ad tertium dicendum, quod divina ordinatio de nulla creatura frustrari potest:
quia etiam si deficiat ab uno ordine, relabitur in alium ordinem, ut in 1 lib. dictum
est.
Ad quartum dicendum, quod Angeli non agunt secundum necessitatem naturae:
et ideo ille in quo est minor dispositio ad peccatum, potest plus peccare; et ideo
peccatum etiam primi Angeli ceteris gravius fuit, inquantum in eo minus fuit
flexibilitas ad peccandum.
|
|