Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 93


ideo scribitur in secundo Sapiencie: " Invidia diaboli c.83v.b
mors intravit in orbem terrarum" . Invidie autem
causa fuit presens et futura beatitudo hominis in Paradiso
positi. Require in li. Mulier. c. Eva. Ob hoc in
primo Sapiencie scribitur: " Deus mortem non fecit nec
letatur in perdicione vivorum" . Quia causa mortis ipse
non fuit, tamen propter iustissimam retribucionem eius
mors peccatoribus irrogata est. Que, quia per humanam
condicionem vitari nequit, ne vehementissime timeatur,
Deus occurrit nobis ad finem omnium quo venimus, dicente
Augustino in III de Tri. : " Nos per peccatum ad
mortem venimus, Christus autem per iusticiam; et ideo,
cum mors nostra sit pena peccati, mors eius fuit hostia
pro peccato. Spiritus enim prius volens deseruit Deum,
ideo invite corpus deserit" . c.84r.a

1



5




10




15
Torna all'inizio