presenti scilicet ab ‘assisto’, vel potius remaneat informatum
secundum gramaticam Dei. « Indignum enim vehementer existimo
ut verba celestis oraculi restringam sub regulis Donati » , ut
dicit Gregorius in prologo Moralium. Temerarius namque reputari
deberet qui vellet distinctionem illam a doctoribus approbatam
ex longa consuetudine, qua dicunt quod est opus operans
et opus operatum, reprehendere, quia secundum Donatum
et Priscianum ‘operor’ est deponens et non verbum comune.
Et adhuc magis temerarius esset si hoc vellet facere in dictis
sanctorum, puta quia Gregorius dixit in Omelia de Magdalena
quod quia Iesum in monumento minime invenit furatum credidit.
Sed summe temerarius esset velle corrigere gramaticam
canonis biblie, puta illud Io. 14[, 24] « Sermonem quem audistis
non est meus » , ut dicat: corruptus est textus quia debet
dicere ‘sermo’. Et Dan. 13 ubi dicitur de malis senibus
« cumque revertissent per meridiem » , quasi litera vera
sit ‘cumque reversi essent’. Et Eccli. 32[, 15-16] « Illic advocare
et illic lude » quasi vera lictera sit ‘Illic advoca’, et sic
de multis aliis. Quinimmo cum gramatica sit inferior omni alia
scientia quasi omnium famula, nulla alia scientia astringitur
quin possit formare nova vocabula et sub aliis accentibus, quam
sicut in comuni gramatica approbate, ad magis exprimendum
suam intentionem. « Oportet enim figere nomina » , sicut dicit
Philosophus in Predicamentorum .
Quinto propter nominalem superscriptionem, sine qua etiam
|
|