specialis sit causa constructionis
in prepositione.
< 3-1-2 > Item, verbum substantivum et
vocativum construuntur cum nominativo
a parte post, ut sum Socrates, vocor Socrates .
Sed ista constructio non fit gratia significati
essentialis generalis, neque gratia
accidentium. Ergo fit gratia modi significandi
essentialis specialis. Quod non fiat
gratia modi significandi essentialis generalis,
hoc patet, quia iam omnia verba haberent
eandem constructionem. Nec gratia
accidentium, quia eadem accidentia
sunt in hoc quod dico vocor et in hoc
quod dico legor , non tamen eodem modo
construuntur. Ergo constructio verbi substantivi
et vocativi cum nominativo a
parte post fit gratia modi significandi essentialis
[[generalis]] specialis.
< 3-2-Quod non >
<3-2-1> Sed contra. Illud quod est principium
distinguendi unum ab alio, non
est principium uniendi illa que distinguit.
Sed modus significandi specialis est principium
distinguendi speciem unius partis
ab aliis speciebus eiusdem partis (gr-beta).
Ergo non est principium eis uniendi. Et
ita modus significandi essentialis specialis
non est causa constructionis.
|
|