Aperta  idem Apollo vocabatur, quia patente cortina responsa  
ab eo dentur. 
 Abditivi  abortivi. 
 Ape  apud antiquos dicebatur prohibe, compesce. 
 Apua  genus minimi pisciculi. 
 Abs  praepositio a Graeco deducitur. Significat autem retractationem  
in partem posteriorem. 
 Apollinares ludos,  hoc est in laudem Apollinis, populus laureatus  
spectabat, stipe data pro cuiusque copia. 
 Apiculum  filum, quo flamines velatum apicem gerunt. 
 Abacti  magistratu dicebantur, qui coacti deposuerant imperium. 
 Agere  modo significat ante se pellere, id est minare. Virgilius  
(Ecl. 9,24): «Et potum pastas age.» Modo significat  
iurgari, ut dicimus: agit cum eo furti; modo rependere, ut cum  
dicimus: gratias ago; modo verbis indicare, ut cum dicimus:  
causam ago; quin etiam si accessit gestus et vultus  
quidam decor, ut cum scaenici agere dicuntur. 
 Abitionem  antiqui dicebant mortem. 
 Abgregare  est a grege ducere: adgregare ad gregem ducere:  
segregare ex pluribus gregibus partes seducere, unde  
et egregius dicitur e grege lectus. Quorum verborum frequens  
usus non mirum si ex pecoribus pendet, cum apud  
antiquos opes et patrimonia ex his praecipue constiterint,  
ut adhuc etiam pecunias et peculia dicimus. 
 Acetare  dicebant, quod nunc dicimus agitare. 
 Autumnum  quidam dictum existimant, quod tunc maxime  
augeantur hominum opes, coactis agrorum fructibus. 
 Agedum  significat age modo. Est enim adhortantis sermo. 
 Aulas  antiqui dicebant, quas nos dicimus ollas, quia nullam 
  |  
  |