nobiles addisci non possunt nisi prius vilia deleantur. Et dixit:  
sicut homo non potest uno celum oculo et alio terram intueri,  
sic suum sensum elevare non potest ad nobilia et vilia invicem  
capienda. Et dixit alter: tuam vitam non expendas in vanum,  
et inutiliter non labores. Et dixit alter: amoris radix est amicum  
equari amico, et amor quicumque si absque equalitate fuerit  
cito sedatur. Et dixit: populum regem timere melius est quam  
e contra; et regi obedire in duobus consistit: in timore, scilicet,  
et amore. Et dixerunt alteri: quando perficitur sensus hominis?  
Respondit: cum locutio non excedit. Et dixit: qui [non]  
munitur adversus contingentes casus, illi se muniunt contra eum.  
Et dixit alter: contra liberalem invidus irascitur, et eius quod  
non est suum avarus. Et dixit alter: non potest esse lucrifactio  
cum iustificatione, nec cum gulositate salus, nec cum deceptione  
amicitia, nec cum mala disciplinatione nobilitas, nec  
cum superbia amor, nec cum necessitate iusticia, nec cum invidia  
cordis quies, nec cum vindicta sensus sive discrecio, nec processus  
absque consilio. Et dixit: non emittas magnas voces cum  
loqueris, nec per inimicum frauderis, nec in amore amici tui  
esto superfluus, nec associeris ei qui te bene non dirigit, nec  
inobedias ei qui te a deceptione precavit, et malas consuetudines  
vites eo quod amicus redarguet et inimicus conveniet te  
pro eis. Et dixit alter: non confidas de insipiente ob parentelam  
quam habes cum eo, nec propter vicinitatem vel amorem ipsius,  
quia sic est qui vicinatur eidem, velut igni vicinus esset et  
pericula timeret ipsius. Et dixit alter: qui dulcia impendit eloquia  
et opera fellea, ipse maximus est inimicus. Et dixit alter: 
  |  
  |