Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 128


Theodosii, qui spicula hostium repellebat et sua fixius infigebat. Captus est igitur Eugenius
et occisus, Arbogastes se ipsum occidit; unde quidam poeta:
O nimium dilecte Dei, tibi militat ether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

Cum itaque Theodosius regnaret solus in pace, templa gentilium omnino destruxit,
leges instituit, lascivias in conmessationibus prohibuit, consobrinarum nuptias interdixit. Huius
quanta fuit aput Deum et homines devocio, presenti patet exemplo. Nam cum aput Mediolanum
ecclesiam vellet intrare, prohibitus est ab Ambrosio, nisi publice peniteret, quia multa milia
hominum Thesalonice fecit occidi. Qui prohibitionem humiliter pertulit, satisfactionem non erubuit.
Rursus cum inter cancellos post oblationem moram faceret, ait Ambrosius: “Egredere quia
purpura imperatores, non efficit sacerdotes”. Imperator patiens obedivit. Huius uxor fuit
Placilla, que curam habebat pauperum, visitans scenodochia, ollas eorum propriis manibus
tergens, ius degustans et offerens et similia faciens, que mos est famulis operari. Que marito
dicebat: “Cogita, quid fuisti et quid sis, et creatori non eris ingratus”. Que precibus obtinuit,
ne imperator cum Eunomio sermonem haberet. Timebat enim, ne calliditate ipsius in eius
errorem incurreret. De hac genuit Theodosius Archadium et Honorium; qua defuncta Gallam
filiam Valentiniani senioris et Iustinae duxit uxorem, de qua genuit Placidiam, cui postea
matris cognomen accessit. Mortuus est Theodosius aput Mediolanum, cuius corpus Constantinopolim
translatum est. Utramque rem publicam filiis Archadio et Honorio quietam reliquit.
Regnavit autem Theodosius partim cum Graciano, partim cum Valentiniano, partim solus cum
filiis an[nis] XVII. Cuius temporibus simulacrum Serapis inmensum aput Alexandriam destructum
est cuius capiti modius erat inpositus. Quod quidam aiunt in Iovis memoriam
fabricatum esse, suspicantes, quod vitam moderetur humanam. Alii in honorem nostri
Ioseph, qui tempore famis providit Egyptiis. Alii ad honorem Nili, cuius fecunditate nutritur
Egyptus. Alii, quod verius videtur, ad honorem Apis regis Egypti, qui civibus prebuit
alimenta; unde corrupte dicitur Serapis, quod prius Soronapis dicebatur a soron, quod
est sepulcrum. Huiusque temporibus Burgundiones Gallias occuparunt et regem sibi
fecerunt Gondiocum; cui successit filius Gondobaldus, et Gondobaldo eius filius Sigismundus,
qui factus christianissimus, cum super Burgundiones regnaret, ab ipsis
Burgundionibus in puteum capite deorsum verso proiectus est, cuius sanctitas postmodum
est per miracula declarata. Hisque temporibus statuta facta sunt de pascha,
de observatione quadragesimae, de diebus ieiuniorum, de modo ieiunandi, de confessione
sacerdotibus facienda et penitentia secundum culpam iniungenda.
Augustinus Ambrosii discipulus Yponensis, scilicet in Affrica, fit episcopus, quem Papie
credimus iacere; qui multa conscripsit, volans per montium cacumina velut aquila.
Prudentius quoque secularibus litteris eruditus multa conscripsit. Tychonius regulas ad
intelligentiam divine scripture conposuit. Severus presbiter Equitanicus extitit. Bassianus
Laudensis episcopus claruit. Iohannes anachorita, qui habuit gratiam prophetandi, claruit,
qui predixit Theodosio victoriam de Eugenio. Macedonius heremita claruit, qui,
cum Theodosius Antiocenos occideret, eo quod ymaginem Placille per omnem traxerant
civitatem, his verbis iram principis mitigavit: “Noli respicere dumtaxat imperium, sed

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio