ipsius monasterii, et unde ipse Falco manifestaverat, dicendo: ut 
ea omnia supradicta ei, nec ad partem ipsius monasterii numquam 
contrasse. insuper voluntarie sue cepit se manifestare, et 
dicere, ut predicte scripciones, que ipse domnus Paulus abbas ostenserat, 
in omnibus, sicut continunt, veritose essent, et de omnibus 
supradictis rebus, et substanciis, seu de continenciis, et pertinenciis 
suis, que ipse scripciones continunt, nullam ei pertinerent, et 
non haberent scripcionem, nec racionem, per quam ille, vel heredes 
suos de omnibus supradictis rebus causare, aut contendere posset; 
et obligaverat se, et suis heredibus ipsius domnus abbas, et ad 
partem ipsius monasterii, quatenus semper inde taciti permanerent, 
et nec per scripciones, nec per hereditacionem, nec per possessionem, 
nec per nullam inventa racione adversus ipsum domnus 
Paulum abbatem, vel eius successoribus, nec ad partem ipsius monasterii 
inde causare, non quererent per pena obligata solidos mille 
bisantos, et cetera que in eodem iudicato legitur, scriptum eodem 
iudicato per Iohannem notarium, qui interfuerant in anno tricesimo 
quarto principatus supradicti domni Pandulfi gloriosi principis, et 
octavo anno principatus domni Landolfi filii eius, mense septembrio, 
quinta indiccione; et ibi sunt roborati supradictus Maio iudex, 
et Audoaldus, et Pandolfus comes, et Nantari. 
Cumque iam dicto iudicato ostenso, et coram predicto domno 
Landolfo almifico archiepiscopo, et coram ipsis iudicibus, ceterisque 
viris ibi astantibus, relectum fuissent in auribus predicti 
Falconis: tunc ego prenominatus Sadi venerabilis presbiter, adque 
prepositus, una cum predicto advocatorem meum causavimus contra 
eum dicentes, ut vos contradiceretis ipsum iudicatum, et omnia, 
que continet ipsum iudicatum, ut diceretis falsum esse, et non veritosum. 
Ad hec interrogavit eum ipse domnus archiepiscopus, 
et ipsi iudices, quid inde dicerent. ille autem cum hec audissent, 
voluntarie manifestavit, et dixit, ut ipsum iudicatum in omnibus
  |  
  |