tradidi ad possessionem suprascripti vestri monasterii, et de eius rectoribus. 
unde infra predictos fines et mensuras nec nobis, nec 
iam fati nostri monasterii, nec alii cuilibet nichil reservavimus. 
et pro hec recepimus a vobis in commutacionem ad possessionem 
iam fati nostri monasterii Sancti Benedicti, et de eius rectoribus, 
iam dictam terram predicti monasterii vestri Sancti Vincencii, de 
intro hanc Capuanam civitatem, que esse videtur propinquo porta 
Sancti Angeli, iuxta ipsum murum huius civitatis, que habet fines: 
ab uno latere adiacente erga platea huius civitatis, que .vadit circa 
muros, et habet inde pedes centum decem et septem; ex alio latere 
coniuncta cum terra de illi da Anissone, habet inde pedes centum 
tredecim; unum caput tenet in terra de filiis Teudemundi, et 
inde habet per traversum pedes centum; aliud caput tenet in terra 
nostri monasterii Sancti Benedicti, et inde habet pedes centum 
duos. hec autem terra, qualiter superius de fine in finem indicata 
et mensurata est, totam et integram a vobis in commutacionem 
recepimus, sicut vos nobis per vestram cartulam confirmastis, 
ea racione, quatenus amodo et semper vos, qui supra domnus 
Godelpertus abbas, et posteri, successoresque vestri, et pars iam 
fati vestri monasterii, firmiter habeatis et possideatis integram suprascriptam 
terram, quam vobis superius in commutacionem tradidimus. 
et obligo me ego, qui supra Iohannes abbas, et posteris 
nostrisque successoribus, et pars iam dicti nostri monasterii vobis, 
qui supra domno Godelperto abbati reverentissimo, et ad vestris 
successoribus, et parti iam fati vestri monasterii integra suprascripta 
terra, quam vobis supra in commutacionem tradidimus, 
defendere et. antestare semper ab omnes homines. si autem non 
potuerimus, primum vobis vestrisque successoribus, me et successores 
meos cum consensu fratrum et subscripcione monachorum, 
de colludio legibus iurare facere obligamus, et ferquidam tantam 
talemque terram cum omni suo edificio, qualis hec, que vobis defendere 
non potuerimus, illis diebus invenitur esse ibique in consimili
  |  
  |