Bichilinus de Spelo: Pomerium rethorice

Pag 12


debet habere circa medium sui, et ad plus septem, ne nimia
ipsarum diccionum prolixitas obfuscare rei intellectum contingat, vel
auditoris animum inpedire.
 
2. Quid sit decisio sive distinccio
 
Decisio sive distinecio est quedam collectio dicciorum inter clausulam,
continens quendam particularem sensum usque quam perfectum,
sed dependentem et egentem diccione, et auditoris animus remanet
in suspenso. Decisio et distinctio sunt idem. Sed dicitur decisio
a pausacione flammis anelantis; distinccio vero eo quod per ipsam
particule clausule distinguantur. Per has enim distincciones ordo composicionis
dictaminis distinguitur, et auscultanti sentencia clarius aperitur,
et tales distinctiones veniunt a puncto clausule, et deinceps usque
ad locum ubi datur sentencie complementum. In locis vero earum, ut
legens inmediate perpendat, sit quidam punctus, qui vocatur comma,
et scribitur sola virgula sursum ducta, caudata aliquantulum versus
dextram. ut sic..., Et iste est primus ex punctis.
 
3. De secundo puncto
 
Secundus punctus vocatur cola, et fit quando, licet ibi possit firmari
sentencia quantumcumque ad constructum et audientem posset inquiescere,
et tamen tractu alicuius additamenti in eadem sentencia
facti adhuc ibi dependet oracio. Ad cuius cognicionem debet fieri
punctus diversus a primo, et in hoc puncto multum dissenciunt ad
invicem dictatores. Quidam enim docent eum scribi virgula deorsum
ducta, caudata versus sinistram, ut sic..., Sed iste modus communiter
non tenetur. Quidam autem docent scribi solum puncto plano, et tunc
concordant cum ultimo, licet assignent quandam differenciam que nulla
est. Quidam docent puncto plano et virgula deorsum ducta. Sed nec
istud servatur hodie a modernis. Quia igitur iste locus est mixtus, eo
quod uno respectu perfectus et altero dependens, salvo meliori iudicio,
duplici puncto ipsum consignari discerno, ut sic:..., vel sic:..., ut
intus et extra mediam naturam sapiat racionabiliter extremorum.
 
4. De tercio puncto
 
Tercius punctus vocatur periodus et est in fine clausule, ubi vere
sentencia recipit complementum, et iste scribatur tantummodo puncto
plano, ut sic: .... Tota doctrina autem hec punctorum habet informare

Torna all'inizio