intus israelita verus qui foris videbatur egyptius, quia non defuit  
infra illam multitudinem, latens deintus, qui vocari mereretur 
Joseph. At quia noluit Joseph rem habere cum muliere egyptia, 
traditus est a viro in carcere, quia nimirum in carnali conventu 
frustra nititur quis spiritaliter vivere, quinimmo non frustra, sed 
non impune: tales enim inter eos mancipabantur in carcere. Quando  
«autem placuit ei, qui illum segregavit ab utero matris sue et 
vocavit per gratiam suam», ut parvus ille grex, qui postea Cistercium 
venit, de domo carceris educeretur, eo quod tempus esset et hora, 
ut visio illa venerabilis, quam de septem spicis et vaccis totidem 
pharao quondam viderat, solveretur, completum est illud misticum 
quod Joseph presignaverat libertas, ex eo utique tempore quo Cistercii  
domus fundata est. Sublimatus est Joseph in Egypto, sublimatus  
est et ordo Cistercii, ita ut post annos aliquot putares eum 
regnare in terra Egypti, affligere egyptios, exaltare ebreos; quia et 
mundus videns tam novum signum, a suo cepit rigore sucumbere, 
et Domini servituti se et sua gratis addicere, et spiritalis grex, dilatatus  
in fratribus, spiritalibus augmentis proficere. Hec de primo
  |  
  |