Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 52


IOACHIM: Hoc ideo accidit quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat
gratiam
, vel certe quia divitie suffocant in eo gratiam Dei, sicut legitur in
evangelio; unde et in alio loco Veritas dicit: Facilius est camelum per foramen
acus ingredi quam divitem in regnum celorum
.

BENEDICTUS: Ergo desperandus est omnis dives?
IOACHIM: Nequaquam, set facilius est , ut modo commemoravi, camelum
per foramen acus ingredi quam divitem in regnum celorum
. Et ideo necesse est
ut cuius gravior est morbus graviorem sustineat medicinam; et quia nonnulli
amaritudinem pati nolunt, expertes efficiuntur a misericordia Dei, a qua tamen
expertes non essent, si secundum consilium apostoli Iacobi miseri essent et
lugerent, si letitia eorum converteretur in luctum
, et maxime si studerent
relinquere ipsas divitias quibus eis clauditur aditus regni celorum.
BENEDICTUS: Et quomodo videmus multos divites humiles, multos autem
pauperes supra modum superbos?
IOACHIM: Quia istud sepe videmus contingere, ideo nec dives omnino desperandus
est nec pauper penitus animandus. Potest enim et ille habere unde
speret et iste unde timeat occultum iudicium iusti Dei. Verumtamen iccirco hoc
sepius accidere solet, quia non sole divitie pariunt arrogantiam, verum etiam et
nobilitas et prudentia et fortitudo et si quod simile. Accidit enim et hoc plerumque,
ut ille pauper superbiat de nobilitate eo quod non sit ei similis in hac parte
inter eos cum quibus habitat, ille de fortitudine brachii sui, ille de astutia et his
similibus. Quocirca ille dives est set ignobilis et ideo humiliat se ipsum propter
conditionem suam, ille de infirmitate, ille de simplicitate et sic de ceteris. Neque
enim est aliquis super terram qui non habeat aliquid in sua conditione unde possit
humiliari, ita ut inexcusabilis sit omnis superbus.

BENEDICTUS: Quid si aliquis sit dives sapiens nobilis fortis et qui nulla
prematur adversitate, nulla conteratur tristitia, nulla terreatur superni iudicii ultione?
IOACHIM: Licet neminem iustorum legamus sic transisse dies suos, tamen
etsi tales inveniantur humiles operatione divina, non propterea quod speciale est
assumendum est in regula, set quod generale.

Torna all'inizio