SED CONTRA, quanto aliquid est magis purum in genere aliquo, tanto magis habet
virtutem illius generis, sicut ignis purus quam ignis commixtus. Sed merita nostra
sunt admixta alicui demerito: quod patet ex hoc quod dicitur Isa. 64, 6: «Quasi
pannus menstruatae omnes iustitiae nostrae». Cum igitur in primo statu absque
omni permixtione demeriti fuissent, videtur quod tunc fuissent efficaciora ad
merendum.
Praeterea, quanto voluntas promptior est ad operandum, tanto homo magis
meretur; 2 Corinth. 8, 12: «Si voluntas prompta est, secundum id quod habet,
accepta est, non secundum id quod non habet». Sed in primo statu voluntas
promptior erat ad bene agendum, quia minus impediebatur. Ergo opera hominis
magis erant efficacia ad merendum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod cum meritum non consistat in habitu, sed in actu,
nec in actu quolibet, sed in eo qui per habitum gratiae informatur, actus autem
omnis meritorius ex voluntate procedat; oportet quod meritum aliquid habeat a
gratia, et aliquid a voluntate, et aliquid etiam ab obiecto actus, unde species
actus trahitur: et ideo ex his tribus efficacia merendi mensurari potest ex gratia,
voluntate, et obiecto. Quanto enim maiori caritate et gratia actus informatur,
tanto magis est meritorius: similiter etiam quanto magis est voluntarium,
plus habet de ratione meriti et laudabilis: similiter etiam quanto magis obiectum
est arduum, tanto magis est actus meritorius, cum semper intelligatur comparatio
de uno ceteris paribus. Quod autem aliquod arduum augmentet rationem
meriti, non habet ex difficultate laboris, sed ex bonitate; quia quanto aliquid
melius est, tanto supra vires hominis operantis est magis elevatum. Quia
igitur homo in primo statu, ut dictum est, maiorem gratiam communiter habuisset
quam post peccatum, et promptior fuisset voluntas ad operandum, quae
resistentiam non habebat; sequitur quod opera hominis in primo statu simpliciter
magis erant efficacia ad merendum quam post, dummodo circa idem obiectum
operatio consideretur utrobique; quamvis maiori difficultate circa illud
operetur homo post peccatum quam ante. Non enim arduum opus auget rationem
meriti nisi ratione bonitatis, et non ratione difficultatis, nisi per accidens,
inquantum videlicet in id quod difficile est, maiori attentione aliquis consurgit,
et cum maiori conatu voluntatis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non consentire tentationi in primo statu, si
homo in naturalibus tantum consideretur, ut magister hic loquitur, non fuisset
homini meritorium. Sed hoc contingit ex hoc quod gratiam non habebat sicut ex
causa per se, et non ex hoc quod nihil ad malum impellebat nisi per accidens,
inquantum videlicet ex hoc quod homo non habebat impellens ad malum, magis
|
|