Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 528


de nocte cogitare de bono regimine populi, et in die perficere
cogitatum. Et interrogaverunt eum: quid acceptabilior fuit
tibi ex hiis que tuo quesivisti dominio? Respondit: quia famulantibus
mihi ultra quam meriti fuerint, compensatis serviciis,
potui providere. Et dixit Aristotili: quibus hominibus utar meis
negociis, consule. Respondit: qui servos habet seu subiectos
et eos bene gubernat, hunc super tuam constitue familiam;
et qui hereditatam possidet et eam decenter procurat, super
proventibus hunc procuratorem constituas. Increpabant autem
eum, qualiter ipsemet pugnabat. Ad quos respondit: alios pugnare
pro me, manente me in quiete, inconveniens censeretur. Et
dixit ei patriarcha: plures habemus captivos, servos. Respondit:
nolo servorum dominus esse, qui liberorum dominus existo. Contendentibus
coram eo duobus, dixit eis Alexander: uni vestrum
sentencia placet, alii displicet: assenciatis igitur veritati et placebit
utrique. Et dixerunt ei: qualiter magistrum tuum patre tuo
magis honoras? Respondit: quia a patre vitam ad tempus, a
magistro vero possideo sempiternam. Et dixit: nichil in meo
dominio preciosius reputavi, quam me offendensium habere potenciam,
et ex eis non ulcisci. Et quando capte fuerunt
filie Darii, ipsarum pulcritudinem retulerunt eidem; ipse autem
nec intueri easdem voluit, nec indecencia operari, dicens: turpe
est vincere homines contendentes nobiscum, et mulieres eorum
nostro deputatas carceri nos vincam. Sermocinatus est
coram eo quidam predicator, et longum sermonem egit; et
tedio affectus Alexander dixit: non est laudabilis predicatio que
iuxta predicantis vires effunditur, set, iuxta possibitatem audientium
si fiat, tunc bona est. Et interrogavit unum ex hiis qui

Torna all'inizio