totum ex forma, est nomen differentiae; et nomen designans totum ex utroque,
est nomen speciei: et hoc patet si consideretur quomodo corpus est genus animati
corporis, et animatum differentia: semper enim invenitur genus sumptum
ab eo quod materiale est, et differentia ab eo quod est formale: et inde est quod
differentia determinat genus sicut forma materiam. In simplicibus autem naturis
non sumitur genus et differentia ab aliquibus partibus, eo quod complementum
in eis et possibilitas non fundatur super diversas partes quidditatis, sed
super illud simplex: quod quidem habet possibilitatem secundum quod de se
non habet esse, et complementum prout est quaedam similitudo divini esse,
secundum hoc quod appropinquabilis est magis et minus ad participandum
divinum esse; et ideo quot sunt gradus complementi, tot sunt differentiae
specificae.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod conveniant nisi in una intentione
potentiae, quae est possibilitas recipiendi esse a Deo, in quo subsistant
sine quantitate et materia.
Et per hoc patet responsio ad secundum: quia non oportet esse unam numero
potentiam quae dividatur in omnes Angelos, vel in qua prius fuerint in potentia
quam in actu.
Ad tertium dicendum, quod genus praedicatur aequaliter de speciebus quantum
ad intentionem, sed non semper quantum ad esse, sicut in figura et numero,
ut in 3 Metaph. dicitur. Sed hoc in speciebus non contingit, ut ibidem
dicitur: unde ex hoc sufficienter posset probari quod non sunt unius speciei,
non autem quod non sunt unius generis, cum conveniant in genere, ad quod se
habent omnes Angeli sicut diversae species numerorum se habent ad numerum,
quarum una secundum esse est prior alia.
Ad quartum patet responsio per ea quae dicta sunt.
ARTICULUS 6
Utrum Angelus et anima differant specie.
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Angelus et anima specie non differant. Quaecumque enim conveniunt
in ultima differentia constitutiva, sunt eadem specie, quia ipsa est quae
complet rationem speciei. Sed Angelus et anima sunt huiusmodi.Ergo non differunt
secundum speciem. Probatio minoris. Ultima differentia constitutiva
|
|