XV. In eodem denique monasterium multę fiunt semper
sanctorum visitationes, que sepissime bonis monachis et simplitioribus
hominibus apparent. A quibus nonnullis audivi, Domino
teste, referre quia tanta turba beatorum hominum albatorum
ibi bonis apparent in silentio noctis, quanta si videres ex civitate
aliqua omnes viri et femine simul pergere, sicut faciunt Christicoli
tempore rogationum, quando pergunt per eclesias, sanctorum
sufragia flagi<tantes>...
|
|