Valla Laurentius: Ars Grammatica

Pag 14


ille ipsos inter Cherubim rite locandos
demones, angelice cum sint virtutis, et illos
esse mares dicas Sathan velut et Leviathan.
Tales et ventos avidos, quibus ore receptis
implete memorantur eque partumque tulisse
- fabula formosas addit rapuisse puellas -
atque <a>usos celum manibus laniare gigantes,
credere si nobis libet unoculosque cyclopas
centaurosque feros inter quos femina siqua
extitit Antiphate coniunx velut Hylonomeque.
Centaurus commune genus cyclopsque gigas que
haud erit immerito, prohibet sed Grecia et usus.
Fert Sphingem et geminas sirenas Fama loquaces
atque has Parthenopen Caralimque fuisse vocatas,
Gorgonas, Harpyas, et cetera transeo monstra.
Propria sunt etiam brutorum nomina, qualis
Xanthus, Achillis <equus>, natus genitrice Podarga
« et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre »
ora cruentarunt in ero latrantia cervo.
Quedam comperies transferri cum genere ipso,
namque « suam Eunuchum » pro libro Comicus inquit
et Maro « Centauro magna » de nave loquutus.
Nunc de non propriis que sexu arctantur agendum:




120




125




130




135



Torna all'inizio