Verciburg, Osburg, Regesburg Araz, Alzor. quare
dixerunt Herbipolis, Agusta, Ratisbona, Adtrebatum, et
Altissiodorum. nam illa que sunt latinitati germana, iusta
vulgaria in litteraturam permutat, ut a melano Mediolanum,
a maganza Maguncia, a palerno Panormum, et a messina
Mesanum. ita fit vel fieri debet ubique.
2. Aus dem titel de consolacionibus das letzte
kapitel
notula de materiis inveniendis.
Oratoribus relinquo hic multas materias infinitas, quia
vix unam tetigi respectu illarum quas obmisi.
In primis possunt inveniri materie de consolacionibus
super morte summorum pontificum, patriarcharum, archiepiscoporum,
cardinalium, episcoporum, abbatum, et omnium
prelatorum. dici potest de quibus dicendum est, quoniam
fuerint vicarii Christi, magistri katholice fidei, apostolorum
felicissimi successores, aurea in templo domini candelabra,
basides et columpne, patres orphanorum, et iudices viduarum.
inferiores autem possunt dici ornamenta, architecta,
parietes, et substentamenta ecclesie dei.
Dici namque potest, quoniam extincta sunt luminaria,
et specula tenebrata.
Item dici potest, quod consolacionem possumus recipere
duobus modis. primo, quia transierunt ad patriam
paradisi. secundo, quia successores idonei sunt electi.
Item possunt inveniri materie numerose super consolacione
magistrorum et scolarium qui decedunt in scolis.
Item possunt inveniri materie super morte imperatorum
et regum. et narrari possunt victorie triumphales,
facta clarissima, labores diuturni quos pro imperii et regnorum
honore sunt passi.
Verum tamen summa brevitate in huiusmodi laudibus
debet uti orator, ne in consolacionibus esse storiographus
videatur.
Item potest descensus fieri super morte imperatricum,
reginarum, principum, militum, omniumque virorum ac mulierum
cuiuscunque sint officii vel condicionis.
Et ita per invenciones et variaciones possunt consolacionum
remedia inveniri.
|
|