AD EUMDEM. Va.
Quam suauiter mentem meam rapuit omnipotens
sermo tuus, ut tuas non unas sed binas
accepi literas; taceo, et me tacentem intelliget
qui me leget; et quia omnem dicendi
exhausisti facundiam, pudet me iam scripsisse
ad te, atque penitet, nisi forte ad nectendam
tam caram amicitiam huiusce scriptura profecerim.
Indulsissem quoque nunc calamo,
nisi munera tanta eloquentie tante uitare
irreuerentiam imperassent: que munera, quas
literas, iocundissimo corde et saucio dulcedine
pectore legi, perlegi, atque relegi, nunc
istam, nunc illam, et quia earum quelibet equo
gradu in arcem mentis ascenderat, equo desiderio
quamque deobsculatus amplexusque sum,
|
|