Papias: Ars Grammatica

Pag 19


"MOYSA, Musa". 14 Numquam mutatur diptongus in preterito, nisi
"cedo, cecidi", licet "aufero, abstuli" uideatur. 15 Ei diptongo
nunc non utimur, sed loco eius in Grecis nominibus e uel i productas
ponimus; i quidem quando consonans ut l sequitur, ut
"Neilos, Nilus"; uocali uero sequente, plerumque e , ut "KALYOPEIA,
Caliopea", "SPONDEIOS, spondeus". 16 Que uero in ia solum
desinunt apud Grecos; raro fit hoc, ut "Alexandria", "Nicomedia",
"Langia": raro dixi propter "Medeam", "Plateam". 17 Ideo
uero in e , et non in i, quia in Latinis dictionibus (nisi in quibusdam
et a Grecis transformatis, ut "dia") raro inuenies i productam
ante uocalem, nisi in genitiuis in ius desinentibus, "illius",
"solius", et in uerbo "fiam, fias, fiat"; in Grecis autem apud nos
non mutats producitur, interdum etiam breuiatur, ut "maria", "Alexandria".
18 Dicimus tamen "Platea" pro PLATIA", sic "Alexandrea";
subtrahitur etiam i et corripitur e , ut "Tiphoeus" pro

Torna all'inizio