episcoporum celebrans concilium, Rogerium iterum, vel quisquis 
ei adipiscendum ducatum consensurus seu opem collaturus esset, 
ab Ecclesia excomunicando eliminavit; cumque, his peractis, denuo 
Beneventum remeasset, Rogerius rursus legatione ad eum 
directa, suppliciter precatur quatinus anathematis sententia remota, 
ducalique sibi dignitate concessa, servitium eius susciperet. 
At ille rursus in eodem ipso quo supra, immobili mente persistens, 
petitioni nullatenus adquiescit. 
11 
Rogerius tantam ipsius insolentiam, animumque eius ita 
inflexibilem spectans, ad Siciliam transvectus navigio 
redit, quatinus quod humilibus verbis obtinere non poterat, 
armorum violentia revertens adipisceretur. Cuius abscessu cognito, 
Papa et ipse Romam quam citius potuit repetit; 
uti inde bellicam aciem ducens adversus eum, simul cum 
prememoratis principibus obsistere deberet, si forte cum hostili 
manu ducatum invasurus rediret. Multa quidem preterii, quoniam 
summa tantum atque extrema, sicut in prohemio iam 
dictum est, enarrare proposui. 
12 
Igitur Rogerius cum apud Siciliam, quousque ad bella solitum 
est procedi, demoratus fuisset, coacto nimium immenso exercitu, 
fretum farense transvadavit. Qui inde movens se ad 
turrim, que Humfredi dicitur, constringendam properat; quamquidem 
cito comprehensam ad solum usque subvertit. Deinde 
Tarentum perveniens, civibus sese dedentibus, mox eam obtinuit. 
Cuius post obsidionem, Ydrontini cives pertimescentes, civitatem 
et ipsi, seseque ei submittunt. He quippe urbes Boamundi
  |  
  |