Zuppardus Matthaeus: Alfonseis, Liber X

Pag 262


effundam antiqua pro consuetudine patrum.
Non solum venia dignos fecere, sed omnes
magnifico reges habuere in honore poetas;
hi nam magna ducum scribuntque ingentia regum
arma, piis patribus populisque extensa futuris,
et dant carminibus longe post sceptra beatos
vivere et eternas laudum per secula pompas.
Magnus Alexander, tumulo dimissus Achillis,
fortune invidit graie, quia maximus heros
rerum gestarum praeconem accepit Homerum.
At tu cui titulos, cui das tua munera, census,
aurum, hortos, vestes, depicta palatia, villas?
Optatam hanc veniam, princeps invicte, negabis,
presertim cum culpa levis pia dona meretur?
Res mea tuta agitur: zephiris sunt vela secundis
impellorque mari, iam dudum sencio quod me
audisti et culpam clemens dimiseris omnem,
quamvis deiectis fuerint mea proxima Codris
carmina et ornatis paulum vicina Tibullis.



35




40




45




50
Torna all'inizio