Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 295


putat. In principio tamen nativitatis eius non est illius
cognitionis ut possit cognoscere a qua matre procedit,
vel a quo patre. Parentes tamen statim cognitionem habent
de ipsa prole: ideo magis possunt certificari de ea,
quam econverso. Propter quod et vehementius diligunt
ipsam, quameconverso. nam si inter parentes et filios
est amor naturalis, tanto huiusmodi amor est validior,
quanto apud parentes est maior certituido de prole. Ex
hac autem ratione ostendi potest, quod et matres plus diligunt
filios, quam patres: quia de illis certiores existunt. Tertia
via probans hoc idem, sumitur ex unione parentum ad
filios. Nam filii sunt magis propinqui et magis uniti parentibus,
quam econverso, quare cum amor quandam
unionem importet, filii tanquam magis uniti et magis
propinqui parentibus, magis diliguntur ab ipsis, quam
econverso. Sic enim imaginatur Philosophus, quod filii
sunt quasi quaedam pars parentum: Nam filii est quaedam
pars a parentibus abscisa. Pars autem magis uniatur toti,
quia apprehenditur ab ipso; quam totum uniatur parti,
quod ab ea comprehendi non potest. In toto enim est assignare
aliquid, quiod multum distat a parte: sed nihil est
in parte, quod multum distet a toto, quare si pars movetur
ad amorem totius, non adeo ferventer diligere ipsum,
quia videret in ipso toto aliqua quae multum distarent ab
ipsa. Sed si totum moveretur ad amorem partis, vehementius
amaret eam; quia nihil aspiceret in parte, quod
non esset in toto. Filius ergo, qui est quaedam gleba a
parentibus descendens, et quia est quaedam pars ipsorum;
nihil est in filio, quod non sit aliquo modo propinquum
parentibus, et quod secundum aliquem modum non pertineat
ad illos. Filii tamen non sic vehementer moventur
ad dilectionem parentum: quia quod est parentum,
non sic pertinet ad filios, et per consequens non est sic
unitum eis: sed quod est filiorum, pertinet ad parentes.
Ex his autem viis Philosophi (ut videtur) sufficienter

Torna all'inizio