Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 87

Tomus I


condemnatus, offensa rationabili nobis
reddit odiosum et iure praeterea repellendum:
alios autem, tanquam ex ultimis partibus Hispaniae
prodeuntes, Terraconensem videlicet,
et Compostellanum antistites, quos negotiorum
Italiae natalis zonae longinquitas inscios,
et eosdem venenosae subornationis
inductio nostrae justitiae fecit infestos. Sed
esto sine praejudicio nostro, quod legitimi
fuerint subsistentibus testibus, actor et judex:
sed defuit tertius, reus: qui vel praesens
vel contumaciter absens, secundum justitiam
debuit condemnari. Citati namque in praedicatione
sua Lugdunensi, sicut audivimus,
licet prorsus informiter fuimus, videlicet
quod ipsi citati, et aliis caussis nonnullis
omnino personis aut rebus expressis facturi
justitiam per nos deberemus, vel per responsales
idoneos comparere: praesentes pro certo
non fuimus, sed ex justis caussis absentes, a
quarum allegationibus nostri legitimi responsales
fuerunt repulsi, nec absentes contumaciter
fuimus. Cum praeter id quod nulla
fuerit citatio, ut est dictum peremptorium terminum,
prout ordo iuris expostulat, citatio
non haberet: [prout citationis forma
principibus et praelatis missa per literas evidenter
ostendit.] Contumaciam nostram praeterea

Torna all'inizio