Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 23

Liber I


sunt quae Cicero et Quintilianus tradunt. Vitiosum enim exordium, ut ambo scribunt, est quod ad plures causas accommodari potest: quod ab illis vulgare appellatur. Quale est eorum, qui tenuitatem ingenii sui semper excusant: quod Quintilianus scribit aliquando non oratoribus evitatum fuisse. Id meo iudicio adolescentium est proprium vel eorum qui non satis cogniti sunt et tum primum ad dicendum scribendumve accedunt. Vitiosum item exordium est quod non est cum ipsa re de qua agimus, coniunctum, sed affectatum et aliunde accersitum de industria videtur, quod Quintilianus translatum appellat, qualia sunt, meo iudicio, Salustii prooemia in Catilinarium et Iugurthinum bellum. Nonnulli enim non quae ad rem maxime faciunt, sed quae ipsi optime sciunt, ea potissimum scribunt. Vitiosum item exordium est quod nimis longum est pro subiecta materia. Quanquam autem terminus exordio praescribi non potest (alia enim aliis longiora debent esse), videndum tamen est, in epistola praesertim, ne longius exordium sit, ne epistola, quasi monstruosum corpus, caput caeteris membris maius habeat et tota pene exordium sit. Est item vitiosum exordium quod nimis apparatum verbisque exquisitioribus atque obscurioribus compositum est, quod lectori atque auditori tum suspicionem, tum taedium affert. Suspicionem

Torna all'inizio