Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 210

Liber III


opes, si non contingerint, non sint appetendae; si amisse sint, non sint requirendae. Deinde eum ad quem scribimus, suorum bonorum enumeratione consolabimur atque ad eorum contemplationem fruitionemque cohortabimur. Postremo dicemus facultates illi ad vivendum necessarias neque pro sua virtute deesse posse neque si desint, magno esse labore conquirendas.
De consolatione amissorum honorum et patriae.
Cap. XII.
Eadem in honorum, dignitatum ac potentiae, quae in opum amissione, consolandi ratio erit. Primum enim ostendemus, quantis illa laboribus, curis, molestiis et periculis comparentur quantisque serventur: quam vero fluxa, inania atque instabilia sint et in quorum potestate constituta. Quae contra sit privati hominis vita, quae quies, quae securitas, quae tranquillitas, quae denique beatitudo. deinde nihil esse mali in earum rerum amissione, contendemus: quae neque virtutibus comparentur, neque vitiis amittantur. Culpam omnem tum in fortunae varietatem levitatemque, tum in ipsarum rerum naturam conferemus. Ei rei constantiam, patientiam, prudentiam et caeteras virtutes opponemus, quarum exercendarum genera haec accidere divinitus permittantur. His exemplis illustrium virorum, quibus idem in omni genere

Torna all'inizio