Sanctę Lucię quę posita est in monte Marciano, fines vero: 
a fossato in fossatum et fistula cum aqua. item, Aza relicta 
Rainerii et filia Adelberti, consentiente Bonefatio filio eius, dedit 
in hoc monasterio res suas de Cornazano modiorum .III. item, 
Pico filius Benedicti et Boniza uxor eius refutarunt in hoc monasterio 
res de Castellione iuxta Cesam Arnonis, et recepit prętium 
solidorum .XXIII. item, Romanus pręsbyter filius Iohannis 
dedit in hoc monasterio res suas territorii Reatini de Ophiano ubi 
dicitur Castellionis modiorum .VIII. item, Benedictus pręsbyter 
filius Arnulfi dedit in hoc monasterio portionem suam de 
Sextiliano, et alias res de Nazano. item, Iohannes Tiniosus 
refutavit in hoc monasterio res unde scriptum acceperat ab hoc 
monasterio cum portione ęcclesię Sanctę Marię in Pisile, et ibidem 
tertiam partem unius molini. 
Erat autem tunc temporis contentio inter huius monasterii monachos 
et nepotes Hilderici ac filios eius qui tenebant has curtes 
huius monasterii: idest curtem de Marruce cum servis et ancillis. 
curtem de Puplito cum servis et ancillis. et in Civitate terras et 
prata. in campo Fingiani, et in Termine, et per alia loca et vocabula. 
in Interocro duas curtes, Sextuni et Vallantis, cum illarum 
pertinentiis, unde est castellum Ianulę quod tenent per iniustum 
concambium, in montibus ibi prope constitutis. et  in 
Campo Ancillarum Dei. in Paterno, et Moza, et Ponte, atque 
Arturano. in Cesonis Cerretum Monaciscum, et gualdum de 
Treforco, et casalem Optuli, et casalem Maximum. in Reatina 
civitate de intus et de foris. et curtem Sancti Gregorii. et in 
Ciculano terram quam perdiderunt sua negligentia et parentum 
suorum. in plurimis quoque locis vendiderunt parentes eorum 
et ipsi de prędictis rebus, etiam servis et ancillis. censum vero 
tempore pręfati Hugonis abbatis non dederunt. pro his denique 
culpis reclamaverunt huius monasterii prępositus Adam et aliqui
  |  
  |