Salimbene de Adam: Cronica

Pag 291


copulavi. Sed est amicus solo nomine amicus. De amicis require
Eccli. VI. De secundo dicit poeta:
Obsequio quoniam dulces retinentur amici.
Quod Fridericus imperator facere nesciebat vel nolebat propter
miseriam et avariciam suam; immo omnes suos amicos finaliter
vilificabat et confundebat et occidebat, ut substantiam et thesaurum
et possessiones eorum diriperet et haberet sibi et filiis
suis. Et ideo tempore necessitatis paucos invenit amicos, quia,
ut dicit Ecclesiasticus XX: Fatuo non erit amicus, et non erit
gratia in bonis illius
. Nam de Hysmaele dicitur quod Friderico
congruit, Gen. XVI: Hic erit ferus homo. Manus eius contra omnes,
et manus omnium contra eum
.
De veris et falsis amicis.
Ideo ad materiam istam pertinet quod Seneca dicit: «Ego
tibi multos dabo, qui non amico, sed amicicia caruerunt». Unde
philosofus: «Difficile est probare amicum in re prospera, in adversa
semper». Huic concordat Ecclesiasticus XII, qui dicit:
Non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus.
Et iterum: Si occurrerint tibi mala, invenies cum illic priorem.
Nam:
Navi submerse solet omnis ventus obesse.
Ideo dicit Propheta: Qui laudabant me, scilicet tempore prosperitatis,
adversum me iurabant, scilicet tempore adversitatis. Unde
illud Ps.: Dum commoventur pedes mei, super me magna locuti
sunt
. Item poeta:
Dum zephyrus flabat, nimiis comitabar amicis;
nunc omnes aquilo turbine flante fugat.

Torna all'inizio