Tramite; castrorum incautos custodia captos
Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis
Imperat ut circumductis per singula monstrent
Castrorum armorumque genus vultusque virorum
Atque equitum peditumque habitus numerumque ma
Paretur. Sic intrepidi tentoria passim [nusque.
Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pavorem.
Mirantur morem indomitum legesque severas
Militie durasque manus atque apta labori
Corpora non glacie nec vi frangenda nec estu,
Atque cicatrices adverso corpore crebras
Ingentesque acres oculos testantiaque altos
Ora animos et verba tonis resonantia miris.
Postquam cunta viris sunt explorata, reversos
Scipio subridens placide vultuque sereno
Alloquitur firmatque animos: «Satis omnia numquid
Ivistis per castra, viri, nostrosque paratus?
Siquid adhuc superest, securi cunta videte
Et vestro narrate duci.» Sic ille benigne
Hortatus dubios hominemne deumne loquentem
Audissent, stupidosque incerta mente reliquit.
Inde viris sumptus prestatur opimus equisque,
Concessi comitesque vie, qui tuta locorum
Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros
Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam.
Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo
Massinissa die peditumque equitumque caterve
|
100
105
110
115
120
125
|