Gregorius II papa: Epistolae

Pag 273


REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO
GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI.
Creditae speculationis sollicitudine permoti, evangelica quoque institutione, qua
ait: “Obsecrate dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam”, tuam proinde
reverendam fraternitatem ad imitationem apostolorum – ut Domino iubente praecepti
sunt: Euntes praedicate evangelium regni; “gratis accepistis, gratis date” – in partibus
Esperiarum ad inluminationem Germaniae gentis in umbra mortis sedentis
dirigere praevidimus, lucrum inde ut adportare deberes, quasi servus ille de negocio
talenti, sicut scriptum est, fidus in futuro auctori asseras Deo fecisse. Quod quia ex
oboedientiae munere ministerium verbi cernimus adolere et praedicationis praeconio
populum infidelem, ut innotuisti, audivimus converti, Domini potentiae gratias referentes,
ut ipse, a quo bonum procedit et ad agnitionem vult omnes venire veritatis,
tibi optamus ut cooperetur et a tenebris ad lucem populum illum suae potentiae inspiratione

Torna all'inizio