Guido Faba: Ars dictaminis

365


est «ipsi filii Israel». Item «hic situs est Petrus», id est
«corpus ipsius Petri».
CXLII.
Quid sit abusio.
Abusio est pro certo et simili verbo alterius verbi similis
vel propinqui acceptio aliena, ut «vires hominis breves»,
idest «parve»; item «statura parva», idest «brevis».
CXLIII.
Quid sit translatio.
Translatio est de una re ad aliam ex quadam idonea
similitudine alterius verbi iam inventi traductio, ut «pratum
ridet» idest «floret».
CXLIV.
De permutatione.
Permutatio est idem quod allegoria; hec enim aliud verbis
et aliud sententia demonstrat, ut «David superavit Goliam»
idest «Christus diabolum».
CXLV.
De exornatione sententie.
Exornationes autem sententiarum sunt iste que secuntur.
Non enim attingunt sermonem, sed solam rem, et inde continent
venustatem.

Torna all'inizio