Petrus Crassus: Defensio Heinrici IV. regis

Pag 452


est tantum eum in illa pestifera arte praevaluisse, ut se, qui magister eius fuerat,
victum a discipulo doleret? Insuper in veritate compertum est inter nos, unde et quo
modo ipsum librum mortiferae artis acquisivit. Propterea ipsa pia mater ecclesia,
iudices, orat, obsecrat tantum scelus impunitum a vestra censura non dimitti, cum in
legibus de talibus scriptum sit ita: Etsi excepta tormentis sunt corpora honoribus
praeditorum, praeter illa videlicet crimina, quae legibus demonstrantur, etsi homines
magi, in quacunque sint parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen
quoniam, qui in nostro comitatu sunt, ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis
vel magus vet magicis carminibus assuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur,
fuerit deprehensus, praesidio dignitatis [exutus] cruciatus et tormenta non effugiat,
sed convictus eculeo sit deditus ungulisque sulcantibus latera, perferat poenas proprio
dignas facinore
. Sed cum ecclesiasticis privilegiis penitus destitutus hic maleficus
cognoscatur, quae mora est semovere eum ab ecclesia? Nam in primo libro Codicis
scriptum est: Privilegia, quae contemplatione relligionis indulta sunt, catholicae tantum
legis observatoribus prodesse oportet
. Quid ergo restat, nisi ut submotus ab ecclesia
a competente iudice saeculari sententiam accipiat? Ut in libro Novellarum scriptum
habetur: Si quidem clericus vel monachus aliquis apud episcopum accusetur et ipse
veritatem invenire potuerit, de honore vel gradu eum secundum ecclesiasticos canones
reiciat, et tunc competens iudex ipsum comprehendat et secundum leges litigium discernens
finem ei imponat
. Hoc autem regiae potestatis esse iuditium non dubium est,
beato Augustino dicente: Miramur autem, quod non moventur potestates christianae
adversus detestandos disceptatores ecclesiae. Non ergo moventur? Et quomodo reddunt
rationem de inperio Deo suo?
Et item: Intendat caritas vestra, quid dicat, quia pertinet
hoc ad reges saeculi christianos, ut temporibus suis pacatam velint esse matrem
ecclesiam, unde spiritualiter renati sunt
.
8. Ad haec, Saxones, tandem vos cum praeceptore vestro ipsae leges vocant ad
iuditium, ut reddatis H[enrico] regi rationem de invasione regni. Audite tandem quod
scriptum est in octavo libro Codicis: Si quis in tantam furoris audatiam pervenit,
ut possessionem rerum apud fiscum vel apud homines quoslibet constitutarum ante
eventum iuditialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem,
quam abstulit, restituat possessori et dominium eiusdem rei amittat; sin vero aliam
possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem
earundem rerum restituere compellatur
. Quid ergo, Saxones? Intellexistis invasionem
possessionis regni reddere debere et aestimationem, id est tantum, quantum regnum
valet, H[enrico] regi emendare? Item in eodem libro: Non ideo minus crimine seu
atrocium iniuriarum in iuditio tenetur is, qui in iustam accusationem incidit, quod
dicat alium se huius facti mandatorem habuisse; nanque hoc casu praeter principalem
reum mandatorem quoque ex sua persona conveniri posse ignotum non est
. Intellexistis
iterum, Saxones, vos et qui vobis mandavit invasionem facere in iuditio conveniri
debere. Item in libro Institutionum ita: Lex Iulia maiestatis, quae in eos, qui
contra imperatorem vel rempublicam aliquid moliti sunt, suum vigorem extendit, cuius
poena animae amissionem sustinet, et memoria noxii post mortem damnatur
. Item in libro

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio