Ad secundum dicendum, quod cum dicitur, colo vel adoro Deum, quamvis actus
videatur transire in Deum sicut in obiectum, transit tamen in rem aliam sicut in
obiectum, et in Deum sicut in finem: quia colere Deum est aliquid exhibere Deo
in protestationem servitutis.
Ad tertium dicendum, quod superfluum et diminutum, inter quae media virtus
moralis, non attenditur secundum quantitatem absolutam, sed in comparatione
ad rationem rectam; ut scilicet fiat aliquid, secundum quod debet quantum ad
omnes circumstantias. Unde contingit quod quantum ad aliquam circumstantiam
virtus aliqua ponit in maximo, sicut magnanimitas, quae est circa maximos
honores, et magnificentia, quae est circa maximos sumptus. Unde et in
latria superfluum est non quod Deus colatur nimis, sed quantum ad has circumstantias;
exhibere cultum latriae cui non debet cultus exhiberi, et sic est idolatria;
vel quando non debet, et sic est superstitio, quae est religio supra modum
observata.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod secundum Philosophum,
iustitia, secundum quod est specialis virtus, consistit in bonis quibus homines
sibi invicem communicant in vita ista, sicut sunt pecunia, honores, et huiusmodi,
secundum quod unus alteri huiusmodi communicare potest: in quibus iudex
secundum legem aequalitatem constituit, ut unusquisque habeat quod sibi debetur,
non plus nec minus: et in hac aequalitate consistit iustitia; unde iustitia sic
accepta, ut ipse dicit, non est nisi in illis qui nati sunt regulari eadem lege, et
sub eodem principe esse, et aequaliter principari.
Unde secundum ipsum, talis iustitia non est domini ad servum, nec patris ad
filium: quia servus et filius res eorum sunt; unde non est ad eos iustitia, sicut
nec ad seipsum: tamen est ibi quidam modus iustitiae, secundum quod dominus
reddit servo quod sibi debetur, vel e converso; quod appellatur iustum dominatum:
et hoc modo se habet ad iustitiam latria, quia consistit in hoc quod reddit
Deo quod sibi debetur; unde reducitur ad iustitiam non quasi species ad genus,
sed sicut virtus annexa ad principalem, quae participat modum principalis.
AD OBIECTA
Et per hoc patet responsio ad duo prima, quae secundum istam viam procedunt.
Ad tertium autem dicendum, quod praedictus modus iustitiae, qui est filii ad
patrem, et hominis ad Deum, non requirit aequalitatem ut exhibeatur secundum
dignitatem eius cui exhibetur, sed secundum possibilitatem reddentis; unde dicit
Philosophus, quod non in omnibus reddendum est quod est
secundum dignitatem, quemadmodum in his qui ad deos et parentes honoribus:
nullus enim secundum dignitatem alteri retribuit. Secundum potentiam autem
famulans iustus esse videtur.
|
|