Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 92


corde remotas, genua et spinam totam inungue, si calor non nimis excedere videatur, et tres lateres calidos perfusos aqua, quam calidiores pati poterit, plantis pedum applicet et unum supra renes ponat.
De consumentibus superfluam materiam.
Consumptionem materiei facimus in multis aegritudinibus cum opiatis, medicaminibus diaphoreticis, electuariis consumptivis aliisve medicinis et in multis locis superponendo apostolicum ut in diversis apostematibus, ut scrofulis et talibus. Visibiliter hoc minuit.
<CAPITULUM XVI.> DE DIAETA ET POTU IN ACTIS FEBRIBUS
Circa diaetam et potum acutorum regula generalis, quod in utroque cavenda est multitudo repletionis, assumptio in hora non sua, sicut cum apostematis, remissio urinae, cessatio doloris et febris; et nota, quod sicut cum est vehementia paroxysmi, nisi videatur immoderate debilitari, et quae sumuntur, actualiter calida, sed ni[98vb]mis non sint inflativa, ventosa, unctuosa, grossa, impura, convertibilia, aquosum sanguinem generantia, constipativa ventrem, nisi fuerit solutus calida sumpta primum gradum, dulcia, nisi sit pectus, et opponantur, si possibile est, tam causae antecedenti quam coniunctae, alioquin coniunctae, sed antecedentem non omnino praetermittamus. Regula specialis haec est: de cibis meliores sunt isti: far commune ordei, speltae, simila, colatura furfuris, amydum, olus boraginis, bletarum,
spinaciarum, acedulae, portulacae, lactucae, atriplicae, cucurbitarum viridium vel siccarum, conditum cum lacte amygdalarum recentium vel siccarum vel lacte seminum frigidorum, panis triticeus bene coctus et bene fermentatus, nebulae, fermentum resolutum in aqua, colatum et coctum et conditum cum lacte amygdalarum quemadmodum <lac>
amydi; et quia quaedam acutae, ut quae fiunt tempore frigidissimo, sunt maioris acuminis, et quae ex foetuidis humoribus natae sunt: in his expedit uti tenuissima diaeta, ut mica panis lota pluries cum aqua frigida adducto sirupo violato vel aliquo competenti, extremitatibus lactucarum crudis cum agresta vel aceto, vel portulacarum, sed raro.
Regula est enim, quod herbis crudis non licet uti in acuta nisi vehementis caloris, quia fatigant naturam in digerendo, nec fructibus, quia sanguinem aquosum reddunt, praeter pruna viridia vel sicca, cruda vel cocta, et maxime damascena, cerasia acetosa vel corvina, uvas immaturas, quia nondum acetositas in dulcedinem conversa est, uvas hiemales,
mala granata acetosa, iuiubas, novella pira et poma rata et assa,

Torna all'inizio