: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 46


Multi quippe videntur habere vocem humilem et suavem, sed manus eorum hispide et nocive
manibus Esau esse similes comprobantur. Cum predicta in partibus Italie agerentur, Bela
rex Ungarie, viribus totius potentie sue concussis, ad dimicandum contra regem Boemie
consanguineum suum se magnifice preparavit. Exorta namque fuerat contentio inter eos
propter ducatum Austrie et Scirie, quem rex Boemie dicebat ad se totaliter pertinere, quia
neptem ducis Austrie duxerat in usorem, ad quam erat paterna hereditas devoluta. Rex vero
Ungarie e contra rationem aliam proponebat. Denique cum sola vexatio Tartarorum dare
intellectum sibi plenarie debuisset, quorum nimis expertus fuerat rabiem metuendam, ipse
postposita sollicitudine se ab imminenti eorum impetu defendendi, adversus dictum regem
arma infeliciter arripuit, triumphi gloriam habitura. Congregansque exercitum de diversis
nationibus copiosum, in quo fuerunt centum milia equitum armatorum, castra metatus est
iuxta quendam fluvium in extremis finibus regni sui. Tunc rex Boemie, tam suorum fretus
virtute, quam principum Alemanie, qui magnificum ei auxilium prebuerant, processit illi obviam
cum ingenti multitudine militum electorum, et ex opposito fixit castra super fluvium
memoratum. Multum tamen minoris numeri erat militia Boemorum et Theutonicorum partis
adverse, sed non inferioris audacie et virtutis. Cum igitur ambo reges in castris aliquot dierum
spacium pertransissent et mediante fluvio congrediendi copiam non haberent, tandem
quidam milites animosi ex utroque exercitu, quietis impatientes, prelium commiserunt. Et
in primo quidem ingressu multi nobiles milites ex parte regis Boemie ceciderunt, quorum
ruina miserabilis valde accendit regis animum ad vindictam de adversariis faciendam. Cum
igitur utraque pars fortiter dimicaret, multitudo Cumanorum qui venerant in auxilium regis
Ungarie, quorum erat confidentia in arcubus et sagittis inter orientalium nationum, non valens
Theutonicorum et Boemorum precipitem impetum sustinere, in fugam pariter vel protinus
est conversa. Ex barbaris itaque et Ungaris multi gladio sunt occisi, plurimi vero in
flumine sunt submersi. Rex igitur, videns suas acies dissipatas, dimissis atque proiectis armis,
cum suo exercitu fugam arripuit festinanter. Victores autem non destiterunt persequi fugientes,
donec eorum castra, refecta omnibus necessariis, intraverunt, ibique ultra modum spoliis
hostium sunt ditati. Post damna itaque eorum et immensam stragem exercitus regis Ungarie
experientiam recognoscens ita reges et populares varietati et diversis casibus subiacere,
legatos continuo ad hostes direxit, que pacis erant humiliter postulantes. Cuius peticioni rex
Boemie nec non principes Alemanie, interpositis quibusdam condicionibus, assensum velociter
prebuerunt. Et sic inter illustres reges post alterna vulnera preliorum sunt pacis federa
celebrata.
Anno Domini 1261, cum summus pontifex Alexander sex annis cum dimidio Romanam
ecclesiam gubernasset, die septimo exeunte madio vite sue cursum in civitate Viterbio

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio