Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 42


positionem, allegando modum, quo modo id quod postulatur fieri valeat;
sexto exempli positionem, inducendo exempla de rebus in similibus
negotiis factis et observatis; septimo denique assignabis sufficientem
rationem ad omnia predicta. Et hoc facias ad exemplum
Gabrielis archangeli, qui cum missus esset a Deo ad beatam virginem
Mariam, primo posuit salutationem, dicens: « Ave Maria »; secundo
commendationem, dicens: « Gratia plena, Dominus tecum. Benedicta
tu » et cetera; tertio confortationem sive exhortationem, dicendo:
« Ne timeas Maria » et cetera, quam exhortationem preposuit archangelus
denuntiationi, ideo quia beata Maria turbata fuerat in salutatione archangeli;
quarto vero posuit annuntiationem, dicens: « Ecce concipies
et paries filium » et cetera; quinto posuit modi expressionem,
cum dixit: « Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit
tibi » et cetera; sexto posuit exemplum, cum dixit: « Nam et
Elizabeth, cognata tua, pariet filium in senectute sua » et cetera;
septimo assignavit sufficientem rationem ad predicta, cum dixit quia
« non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Si autem de legibus vel decretis vel decretalibus tractare volueris,
primo tempore et loco litteram ponas, secundo casum, tertio littere
espositionem, quarto similia, quinto contraria, sexto solutiones. Et
sic de qualibet scientia que ad eam pertineant, secundum prius et posterius
sunt dicenda.
Hec denique exempla super hoc adverbio « quando » tibi ad presens
dicta sufficiant.
Tu autem ex ingenio tibi a Deo prestito multa super hoc et super
quolibet verbo huius versiculi pro tue voluntatis arbitrio poteris
excogitare. Nam sicut super abecedario scripture omnes volvuntur,
ita super hoc versiculo quicquid dici vel taceri debet, fere posset
inflecti. Hanc igitur doctrinam super dicendo vel tacendo breviter
comprehensam tibi et aliis tuis fratribus litteratis scribere curavi, quia

Torna all'inizio