viginti, quorum tunc consilio pro honore predictorum sanctorum  
statuit, ut quicumque per quadraginta dies ad ipsius dedicacionis-  
sollemnia devote advenisset, trium annorum remedio veniam  
suorum acciperet peccatorum. futuris quoque temporibus  
per singulos annos devote advenientibus quadraginta dierum penitencie  
indulgenciam concessit. cui sancte ecclesie perpetuam pacem  
habere donavit et suo decreto cunctorumque presencium cardinalium  
et episcoporum firmavit, ut infra terminos constitutos ab  
ipsis: idest usque ad pontem qui dicitur Marmoreus, et usque ad  
pontem qui dicitur Cisterna, et usque ad rivum qui dicitur Causa, 
et usque ad ipsum fluvium Vulturnum, loco ubi dicitur Castanea,  
quicumque predam de rebus ipsius monasterii facere presumpsisset  
seu hominem comprehenderet, amicum sive inimicum Dei et  
omnium sanctorum, sua et omnium episcoporum sentencia, se ma-ledictum  
et excommunicatum esse sciret usque ad dignam emendacionem  
et satisfaccionem. « Nos autem hec omnia scientes et  
intelligentes, ex divina auctoritate Patris et Filii et Spiritus sancti  
et sancte Romane Ecclesie adiuti meritis et precibus istorum, san-ctorum  
sequentes vestigia precedencium patrum nostrorum, quos  
maledixerunt maledicimus, quos benedixerunt benedicimus; conservantibus  
autem ea que pacis sunt, ut misericordie et benediccionis  
graciam consequi mereantur a pio Domino cum omnibus  
sanctis suppliciter deprecamur et optamus ». vos ergo, fratres,  
hodie ad tanta sollempnia dedicacionis sancte huius ecclesie  
devotissime advenistis, ut peccatorum vestrorum indulgenciam accipire  
possitis, date confessionem domino Deo nostro. 
TUNC DIACONUS DICAT ALTA VOCE OMNIBUS: Dicite  
omnes: Confiteor Deo omnipotenti et omnibus sanctis eius et  
tibi Patri: mea culpa, mea culpa, mea culpa. peccavi nimis in cogitatione,  
loquucione, delectacione, consensu et opere; peccavi in 
avaricia, gula et vanagloria; peccavi in rapina, furto et sacrilegio; 
  |  
  |