5. (4.) Qua tempestate Anselmus de Badagio, quem Guido ipse in sacerdotio paulo 
ante consecraverat, omnes ordines tam maiorum quam minorum sacerdotum ob quandam 
obedientiam cunctorum ordinum, communis quamvis parentum et sui usurpare quaerebat, 
multis malis multisque praeliis inhoneste sollicitabat.Itaque ut Guido his malis 
finem imponeret, trans montes ad regem ducens Anselmum, ut ipse huius causa negotii 
discrete iudicaret, tetendit. Tandem rimatis negotiis multis, conscilio sane a Guidone accepto, 
ut civitas tota pacem haberet diuturnam, lite ab Anselmo iureiurando dimissa, 
imperator episcopatum Lucensem ei attribuit. Erat enim Anselmus in sermone potens, 
divitiis affluens, qui et ipse sancta Dei euangelia circa tempora convenientia polite populo 
reserando praedicabat. Factum est autem, cum Anselmus Lucense frueretur episcopatu, 
Guido septem diacones ad opus ministerii Dei et praedicationis eius per omnia sapientes 
bonique testimonii consecrando elegit. Et singulo per singulam dominicam de adventu 
lucidissime praedicante, huius rei fama ad Lucensem Anselmum volitavit. Quod ipse 
audiens ineffabiliter indignatus seseque quasi leo perstringens, intusque extuans, ira atque 
odio ductus est, et quasi ursa in cavea ruminans verba non intelligibilia fundebat. Propterea 
nimio commotus ardore secretissime cum paucis suae urbis clericis in die quo 
sancti Ioannis sententia  In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus 
erat Verbum,  hoc populo clericisque omnibus exponendum tractabatur, in ecclesia yemali, 
quasi sub occulto facie ad faciem ipsi praedicatori sese ostendens advenit. Eo in die 
Ambrosius Biffus, quasi biffarius, biffarius quasi bina colloquia Graeca et Latina fando 
ipsius euangelii sententias secundum doctores sanctos, maxime secundum beati Ambrosii 
disciplinam mirifice tractando, Graeca Latine exponendo, tamquam non ut homo tractabat, 
sed quasi angelus nuntiabat. Hoc Anselmus vultu pallidus, ira lividus, labiis tremulus, 
animum iterum iterumque revolvens, omnia tamen audita adnichilans, suis receptus clericis, 
domum nativam omnibus huius urbis clericis de eo omnino ignorantibus repedavit. 
At clerici qui cum ipso venerant, ignorantes eius voluntatem, Deum et beatum Ambrosium 
collaudantes super hiis quae audierant, mirabiliter admirati sunt, et nunquam tam 
plenarie de deitate et humanitate aliquem humanum locutum fuisse multis assertionibus 
testati sunt. Ad haec verba Anselmus magnam gerens sub pectore trabem, quasi leo 
nimia ira commotus, balbutiens verbo, ut natura donabat, dixit:  Certe nisi feminas haberent 
omnes huius urbis sacerdotes et levitae, in praedicatione et in aliis bonis moribus 
satis congrue valerent.  Cum clerici sui multis rationibus multisque exemplis resisterent, 
maxime ut se ipse quid fuit aut quid fieri posset, et videndo recognosceret, annuntiarent: 
fatigatus ira ac aliis malis artibus, in ieiuniis usque ad vesperas lectulo iacens et 
minime dormiens, quievit. Qua tempestate chorum gloriosae virginis Mariae clericus 
quidam, nomine Landulfus, de magna prosapia oriundus curialiter die ac nocte frequentans, 
unus de notariis degebat, qui ambitionis gladio perfossus, et maxime super archiepiscopatum, 
ad quem cotidie patenter ut canis anelabat, indesinenter ordines universos 
sollicitabat, et omnes maiores et minores clericos, quia sibi ut animus eius anhelanti desiderio 
cupiebat, minime favebant, cotidie suspectos atque perosos habens verbis ac 
factis turpissimis indecenter insequebatur. Itaque lingua eius modo dulcem, modo amaram 
aquam turpissimis verbis discurrentibus perfundens, nunc clanculo nuncque aperte 
omnes detrahens, quasi adamas ipsorum corda induraverat. Praeterea alium forensem 
clericum, levitam tantum, quem ipse Guido sibi consecraverat, Arialdus nomine, ortus in 
loco Cuzago prope Canturium, artis liberae magister, ut magis ac magis animi sui 
voluntatem erga ordines omnes indiscrete exardescentem exerceret, sibi associavit. Hic 
enim Arialdus cuiusdam superbiae zelo gravatus, qui paulo ante de quodam scelere
  |  
  |